De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  2. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  3. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  4. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  5. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  6. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  7. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  8. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  9. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  10. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  11. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  12. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  13. ut videas non e stipatis partibus esse.
  14. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  15. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  16. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  17. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  18. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  19. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  20. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  21. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  22. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  23. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  24. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  25. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  26. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  27. naturam res et convertunt corpora sese,
  28. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  29. nil referret enim quaedam decedere, abire
  30. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  31. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  32. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  33. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  34. concursus motus ordo positura figurae
  35. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  36. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  37. praeterea rei quae corpora mittere possit
  38. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  39. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  40. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  41. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  42. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  43. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  44. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  45. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  46. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  47. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  48. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  49. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  50. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  51. et velit ardoris naturam linquere solam,
  52. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  53. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  54. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  55. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  56. et qui principium gignundis aera rebus
  57. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  58. fingere res ipsum per se terramve creare
  59. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  60. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  61. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  62. aera iungentes igni terramque liquori,
  63. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  64. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  65. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  66. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  67. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  68. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  69. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  70. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  71. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  72. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  73. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  74. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  75. quae cum magna modis multis miranda videtur
  76. gentibus humanis regio visendaque fertur
  77. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  78. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se