De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  2. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  3. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  4. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  5. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  6. naturam res et convertunt corpora sese,
  7. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  8. nil referret enim quaedam decedere, abire
  9. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  10. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  11. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  12. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  13. concursus motus ordo positura figurae
  14. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  15. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  16. praeterea rei quae corpora mittere possit
  17. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  18. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  19. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  20. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  21. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  22. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  23. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  24. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  25. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  26. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  27. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  28. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  29. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  30. et velit ardoris naturam linquere solam,
  31. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  32. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  33. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  34. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  35. et qui principium gignundis aera rebus
  36. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  37. fingere res ipsum per se terramve creare
  38. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  39. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  40. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  41. aera iungentes igni terramque liquori,
  42. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  43. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  44. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  45. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  46. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  47. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  48. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  49. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  50. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  51. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  52. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  53. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  54. quae cum magna modis multis miranda videtur
  55. gentibus humanis regio visendaque fertur
  56. rebus opima bonis, multa munita virum vi,