De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  2. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  3. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  4. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  5. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  6. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  7. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  8. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  9. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  10. quae cum magna modis multis miranda videtur
  11. gentibus humanis regio visendaque fertur
  12. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  13. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  14. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  15. carmina quin etiam divini pectoris eius
  16. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  17. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  18. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  19. partibus egregie multis multoque minores,
  20. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  21. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  22. sanctius et multo certa ratione magis quam
  23. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  24. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  25. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  26. Primum quod motus exempto rebus inani
  27. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  28. aera solem ignem terras animalia frugis
  29. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  30. deinde quod omnino finem non esse secandis
  31. corporibus facient neque pausam stare fragori
  32. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  33. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  34. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  35. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  36. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  37. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  38. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  39. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  40. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  41. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  42. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  43. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  44. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  45. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  46. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  47. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  48. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  49. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  50. quam contra res illorum retroque putari?
  51. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  52. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  53. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  54. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  55. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  56. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  57. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  58. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  59. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  60. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  61. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  62. at primordia gignundis in rebus oportet
  63. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  64. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  65. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  66. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  67. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  68. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  69. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  70. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  71. nec cessare haec inter se mutare, meare
  72. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  73. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  74. immutabile enim quiddam superare necessest,
  75. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  76. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  77. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  78. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  79. in commutatum veniunt, constare necessest
  80. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  81. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  82. quin potius tali natura praedita quaedam
  83. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  84. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  85. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  86. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  87. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  88. aeris e terra res omnis crescere alique;
  89. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  90. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  91. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  92. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  93. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  94. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  95. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  96. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  97. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  98. ni mirum quia multa modis communia multis
  99. multarum rerum in rebus primordia mixta
  100. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  101. atque eadem magni refert primordia saepe
  102. cum quibus et quali positura contineantur
  103. et quos inter se dent motus accipiantque;
  104. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  105. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  106. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  107. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  108. multa elementa vides multis communia verbis,
  109. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  110. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  111. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  112. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  113. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  114. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  115. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  116. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  117. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  118. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  119. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  120. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  121. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  122. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  123. ex aurique putat micis consistere posse
  124. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  125. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  126. cetera consimili fingit ratione putatque.
  127. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  128. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  129. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  130. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  131. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  132. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  133. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  134. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  135. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  136. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  137. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  138. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  139. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  140. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  141. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  142. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  143. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  144. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  145. * * *
  146. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  147. esse et habere in se nervorum corpora parva
  148. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  149. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  150. ex alienigenis rebus constare putetur,
  151. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  152. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  153. si sunt in terris, terram constare necessest
  154. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  155. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  156. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  157. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  158. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  159. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  160. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  161. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  162. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  163. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  164. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  165. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  166. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  167. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  168. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  169. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  170. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  171. et latices dulcis guttas similique sapore
  172. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  173. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  174. herbarum genera et fruges frondesque videri
  175. dispertita inter terram latitare minute,
  176. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  177. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  178. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  179. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,