De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  2. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  3. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  4. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  5. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  6. at quoniam supra docui nil posse creari
  7. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  8. esse inmortali primordia corpore debent,
  9. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  10. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  11. sunt igitur solida primordia simplicitate
  12. nec ratione queunt alia servata per aevom
  13. ex infinito iam tempore res reparare.
  14. denique si nullam finem natura parasset
  15. frangendis rebus, iam corpora materiai
  16. usque redacta forent aevo frangente priore,
  17. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  18. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  19. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  20. quam rursus refici; qua propter longa diei
  21. infinita aetas ante acti temporis omnis
  22. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  23. numquam relicuo reparari tempore posset.
  24. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  25. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  26. et finita simul generatim tempora rebus
  27. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  28. Huc accedit uti, solidissima materiai
  29. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  30. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  31. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  32. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  33. at contra si mollia sint primordia rerum,
  34. unde queant validi silices ferrumque creari,
  35. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  36. principio fundamenti natura carebit.
  37. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  38. quorum condenso magis omnia conciliatu
  39. artari possunt validasque ostendere viris.
  40. porro si nullast frangendis reddita finis
  41. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  42. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  43. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  44. at quoniam fragili natura praedita constant,
  45. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  46. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  47. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  48. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  49. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  50. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  51. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  52. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  53. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  54. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  55. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  56. commutari aliqua possent ratione revicta,
  57. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  58. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  59. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  60. nec totiens possent generatim saecla referre
  61. naturam mores victum motusque parentum.
  62. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  63. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  64. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  65. et minima constat natura nec fuit umquam
  66. per se secretum neque post hac esse valebit,
  67. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  68. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  69. agmine condenso naturam corporis explent;
  70. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  71. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  72. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  73. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  74. non ex illorum conventu conciliata,
  75. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  76. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  77. concedit natura reservans semina rebus.
  78. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  79. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  80. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  81. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  82. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  83. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  84. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  85. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  86. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  87. credere posse animum, victus fateare necessest
  88. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  89. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  90. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  91. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  92. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  93. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  94. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  95. non possunt ea quae debet genitalis habere
  96. materies, varios conexus pondera plagas
  97. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  98. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  99. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  100. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  101. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  102. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  103. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  104. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  105. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  106. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  107. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  108. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  109. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  110. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  111. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  112. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  113. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  114. languidior porro disiectis disque supatis.
  115. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  116. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  117. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  118. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  119. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  120. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  121. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  122. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  123. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  124. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  125. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  126. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  127. ut videas non e stipatis partibus esse.
  128. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  129. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  130. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  131. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  132. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  133. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  134. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  135. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  136. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  137. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  138. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  139. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  140. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  141. naturam res et convertunt corpora sese,
  142. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  143. nil referret enim quaedam decedere, abire
  144. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  145. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  146. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  147. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  148. concursus motus ordo positura figurae
  149. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  150. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  151. praeterea rei quae corpora mittere possit
  152. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  153. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  154. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  155. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  156. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  157. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  158. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  159. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  160. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  161. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  162. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  163. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  164. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  165. et velit ardoris naturam linquere solam,
  166. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  167. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  168. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  169. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  170. et qui principium gignundis aera rebus
  171. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  172. fingere res ipsum per se terramve creare
  173. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  174. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  175. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  176. aera iungentes igni terramque liquori,
  177. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  178. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  179. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,