De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum semina multimodis inmixta latere
  2. multarum rerum in rebus communia debent.
  3. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  4. arboribus vicina cacumina summa terantur
  5. inter se validis facere id cogentibus austris,
  6. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  7. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  8. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  9. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  10. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  11. non possent ullum tempus celarier ignes,
  12. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  13. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  14. permagni referre eadem primordia saepe
  15. cum quibus et quali positura contineantur
  16. et quos inter se dent motus accipiantque,
  17. atque eadem paulo inter se mutata creare
  18. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  19. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  20. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  21. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  22. si fieri non posse putas, quin materiai
  23. corpora consimili natura praedita fingas,
  24. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  25. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  26. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  27. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  28. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  29. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  30. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  31. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  32. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  33. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  34. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  35. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  36. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  37. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  38. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  39. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  40. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  41. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  42. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  43. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  44. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  45. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  46. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  47. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  48. sed potius tali facto recreata valescat,
  49. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  50. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  51. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  52. carmine Pierio rationem exponere nostram
  53. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  54. si tibi forte animum tali ratione tenere
  55. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  56. naturam rerum, qua constet compta figura.
  57. Sed quoniam docui solidissima materiai
  58. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  59. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  60. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  61. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  62. pervideamus utrum finitum funditus omne
  63. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  64. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  65. finitumst; namque extremum debebat habere.
  66. extremum porro nullius posse videtur
  67. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  68. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  69. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  70. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  71. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  72. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  73. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  74. Praeterea si iam finitum constituatur
  75. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  76. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  77. id validis utrum contortum viribus ire
  78. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  79. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  80. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  81. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  82. cogit ut exempta concedas fine patere.
  83. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  84. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  85. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  86. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  87. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  88. fiet uti nusquam possit consistere finis
  89. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  90. Praeterea spatium summai totius omne
  91. undique si inclusum certis consisteret oris
  92. finitumque foret, iam copia materiai
  93. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  94. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  95. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  96. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  97. ex infinito iam tempore subsidendo.
  98. at nunc ni mirum requies data principiorum
  99. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  100. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  101. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  102. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  103. ex infinito cita corpora materiai.
  104. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  105. aer dissaepit collis atque aera montes,
  106. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  107. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  108. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  109. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  110. perpetuo possint aevi labentia tractu
  111. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  112. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  113. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  114. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  115. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  116. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  117. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  118. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  119. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  120. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  121. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  122. exiguum possent horai sistere tempus;
  123. nam dispulsa suo de coetu materiai
  124. copia ferretur magnum per inane soluta,
  125. sive adeo potius numquam concreta creasset
  126. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  127. nam certe neque consilio primordia rerum
  128. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  129. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  130. sed quia multa modis multis mutata per omne
  131. ex infinito vexantur percita plagis,
  132. omne genus motus et coetus experiundo
  133. tandem deveniunt in talis disposituras,
  134. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  135. et multos etiam magnos servata per annos
  136. ut semel in motus coniectast convenientis,
  137. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  138. integrent amnes et solis terra vapore
  139. fota novet fetus summissaque gens animantum
  140. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  141. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  142. ex infinito suboriri copia posset,
  143. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  144. nam vel uti privata cibo natura animantum
  145. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  146. dissolui simul ac defecit suppeditare
  147. materies aliqua ratione aversa viai.
  148. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  149. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  150. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  151. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  152. inter dum resilire tamen coguntur et una
  153. principiis rerum spatium tempusque fugai
  154. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  155. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  156. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  157. infinita opus est vis undique materiai.
  158. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  159. in medium summae quod dicunt omnia niti
  160. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  161. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  162. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  163. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  164. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  165. nitier in terraque retro requiescere posta,
  166. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  167. et simili ratione animalia suppa vagari
  168. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  169. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  170. sponte sua possint in caeli templa volare;
  171. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  172. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  173. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  174. sed vanus stolidis haec * * *
  175. amplexi quod habent perv * * *
  176. nam medium nihil esse potest * * *
  177. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  178. possit ibi quicquam consistere * * *
  179. quam quavis alia longe ratione * * *