De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  2. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  3. aera iungentes igni terramque liquori,
  4. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  5. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  6. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  7. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  8. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  9. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  10. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  11. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  12. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  13. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  14. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  15. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  16. quae cum magna modis multis miranda videtur
  17. gentibus humanis regio visendaque fertur
  18. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  19. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  20. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  21. carmina quin etiam divini pectoris eius
  22. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  23. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  24. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  25. partibus egregie multis multoque minores,
  26. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  27. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  28. sanctius et multo certa ratione magis quam
  29. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  30. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  31. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  32. Primum quod motus exempto rebus inani
  33. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  34. aera solem ignem terras animalia frugis
  35. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  36. deinde quod omnino finem non esse secandis
  37. corporibus facient neque pausam stare fragori
  38. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  39. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  40. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  41. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  42. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  43. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  44. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  45. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  46. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  47. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  48. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  49. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  50. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  51. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  52. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  53. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  54. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  55. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  56. quam contra res illorum retroque putari?
  57. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  58. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  59. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  60. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  61. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  62. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  63. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  64. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  65. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  66. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  67. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  68. at primordia gignundis in rebus oportet
  69. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  70. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  71. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  72. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  73. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  74. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  75. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  76. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  77. nec cessare haec inter se mutare, meare
  78. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  79. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  80. immutabile enim quiddam superare necessest,
  81. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  82. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  83. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  84. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  85. in commutatum veniunt, constare necessest
  86. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  87. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  88. quin potius tali natura praedita quaedam
  89. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  90. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  91. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  92. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  93. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  94. aeris e terra res omnis crescere alique;
  95. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  96. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  97. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  98. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  99. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  100. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  101. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  102. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  103. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  104. ni mirum quia multa modis communia multis
  105. multarum rerum in rebus primordia mixta
  106. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  107. atque eadem magni refert primordia saepe
  108. cum quibus et quali positura contineantur
  109. et quos inter se dent motus accipiantque;
  110. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  111. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  112. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  113. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  114. multa elementa vides multis communia verbis,
  115. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  116. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  117. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  118. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  119. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  120. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  121. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  122. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  123. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  124. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  125. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  126. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  127. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  128. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  129. ex aurique putat micis consistere posse
  130. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  131. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  132. cetera consimili fingit ratione putatque.
  133. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  134. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  135. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  136. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  137. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  138. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  139. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  140. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  141. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  142. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?