De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  2. at contra si mollia sint primordia rerum,
  3. unde queant validi silices ferrumque creari,
  4. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  5. principio fundamenti natura carebit.
  6. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  7. quorum condenso magis omnia conciliatu
  8. artari possunt validasque ostendere viris.
  9. porro si nullast frangendis reddita finis
  10. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  11. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  12. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  13. at quoniam fragili natura praedita constant,
  14. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  15. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  16. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  17. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  18. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  19. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  20. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  21. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  22. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  23. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  24. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  25. commutari aliqua possent ratione revicta,
  26. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  27. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  28. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  29. nec totiens possent generatim saecla referre
  30. naturam mores victum motusque parentum.
  31. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  32. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  33. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  34. et minima constat natura nec fuit umquam
  35. per se secretum neque post hac esse valebit,
  36. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  37. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  38. agmine condenso naturam corporis explent;
  39. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  40. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  41. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  42. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  43. non ex illorum conventu conciliata,
  44. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  45. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  46. concedit natura reservans semina rebus.
  47. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  48. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  49. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  50. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  51. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  52. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  53. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  54. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  55. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  56. credere posse animum, victus fateare necessest
  57. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  58. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  59. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  60. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  61. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  62. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  63. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  64. non possunt ea quae debet genitalis habere
  65. materies, varios conexus pondera plagas
  66. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  67. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  68. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  69. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  70. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  71. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  72. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  73. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  74. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  75. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  76. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  77. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  78. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  79. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  80. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  81. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  82. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  83. languidior porro disiectis disque supatis.
  84. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  85. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  86. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  87. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  88. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  89. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  90. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  91. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  92. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  93. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  94. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  95. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  96. ut videas non e stipatis partibus esse.
  97. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  98. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  99. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  100. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  101. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  102. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  103. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  104. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  105. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  106. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  107. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  108. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  109. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  110. naturam res et convertunt corpora sese,
  111. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  112. nil referret enim quaedam decedere, abire
  113. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  114. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  115. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  116. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  117. concursus motus ordo positura figurae
  118. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  119. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  120. praeterea rei quae corpora mittere possit
  121. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  122. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  123. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  124. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  125. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  126. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  127. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  128. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  129. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  130. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  131. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  132. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  133. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  134. et velit ardoris naturam linquere solam,
  135. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  136. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  137. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  138. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  139. et qui principium gignundis aera rebus
  140. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  141. fingere res ipsum per se terramve creare
  142. omnia et in rerum naturas vertier omnis,