De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturae primus portarum claustra cupiret.
  2. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  3. processit longe flammantia moenia mundi
  4. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  5. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  6. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  7. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  8. quare religio pedibus subiecta vicissim
  9. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  10. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  11. impia te rationis inire elementa viamque
  12. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  13. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  14. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  15. Iphianassai turparunt sanguine foede
  16. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  17. cui simul infula virgineos circum data comptus
  18. ex utraque pari malarum parte profusast,
  19. et maestum simul ante aras adstare parentem
  20. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  21. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  22. muta metu terram genibus summissa petebat.
  23. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  24. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  25. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  26. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  27. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  28. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  29. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  30. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  31. tantum religio potuit suadere malorum.
  32. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  33. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  34. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  35. somnia, quae vitae rationes vertere possint