De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  2. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  3. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  4. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  5. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  6. et velit ardoris naturam linquere solam,
  7. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  8. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  9. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  10. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  11. et qui principium gignundis aera rebus
  12. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  13. fingere res ipsum per se terramve creare
  14. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  15. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  16. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  17. aera iungentes igni terramque liquori,
  18. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  19. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  20. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  21. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  22. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  23. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  24. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  25. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  26. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  27. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  28. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  29. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  30. quae cum magna modis multis miranda videtur
  31. gentibus humanis regio visendaque fertur
  32. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  33. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  34. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  35. carmina quin etiam divini pectoris eius
  36. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  37. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  38. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  39. partibus egregie multis multoque minores,
  40. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  41. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  42. sanctius et multo certa ratione magis quam
  43. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  44. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  45. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  46. Primum quod motus exempto rebus inani
  47. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  48. aera solem ignem terras animalia frugis
  49. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  50. deinde quod omnino finem non esse secandis
  51. corporibus facient neque pausam stare fragori
  52. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  53. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  54. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  55. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  56. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  57. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  58. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  59. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  60. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  61. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  62. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  63. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  64. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  65. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  66. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  67. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  68. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  69. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  70. quam contra res illorum retroque putari?
  71. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  72. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  73. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  74. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  75. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  76. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  77. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  78. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  79. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  80. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  81. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  82. at primordia gignundis in rebus oportet
  83. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  84. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  85. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  86. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  87. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  88. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  89. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  90. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  91. nec cessare haec inter se mutare, meare
  92. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  93. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  94. immutabile enim quiddam superare necessest,
  95. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  96. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  97. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  98. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  99. in commutatum veniunt, constare necessest
  100. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  101. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  102. quin potius tali natura praedita quaedam
  103. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  104. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  105. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  106. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  107. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  108. aeris e terra res omnis crescere alique;
  109. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  110. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  111. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  112. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  113. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  114. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  115. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  116. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  117. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  118. ni mirum quia multa modis communia multis
  119. multarum rerum in rebus primordia mixta
  120. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  121. atque eadem magni refert primordia saepe
  122. cum quibus et quali positura contineantur
  123. et quos inter se dent motus accipiantque;
  124. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  125. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  126. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  127. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  128. multa elementa vides multis communia verbis,
  129. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  130. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  131. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  132. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  133. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  134. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  135. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  136. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  137. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  138. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  139. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  140. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  141. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  142. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  143. ex aurique putat micis consistere posse
  144. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  145. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  146. cetera consimili fingit ratione putatque.
  147. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  148. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  149. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  150. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  151. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  152. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  153. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  154. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  155. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  156. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  157. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  158. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  159. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  160. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  161. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  162. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  163. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  164. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  165. * * *