De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  2. esse et habere in se nervorum corpora parva
  3. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  4. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  5. ex alienigenis rebus constare putetur,
  6. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  7. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  8. si sunt in terris, terram constare necessest
  9. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  10. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  11. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  12. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  13. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  14. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  15. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  16. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  17. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  18. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  19. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  20. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  21. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  22. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  23. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  24. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  25. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  26. et latices dulcis guttas similique sapore
  27. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  28. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  29. herbarum genera et fruges frondesque videri
  30. dispertita inter terram latitare minute,
  31. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  32. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  33. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  34. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  35. verum semina multimodis inmixta latere
  36. multarum rerum in rebus communia debent.
  37. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  38. arboribus vicina cacumina summa terantur
  39. inter se validis facere id cogentibus austris,
  40. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  41. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  42. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  43. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  44. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  45. non possent ullum tempus celarier ignes,
  46. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  47. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  48. permagni referre eadem primordia saepe
  49. cum quibus et quali positura contineantur
  50. et quos inter se dent motus accipiantque,
  51. atque eadem paulo inter se mutata creare
  52. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  53. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  54. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  55. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  56. si fieri non posse putas, quin materiai
  57. corpora consimili natura praedita fingas,
  58. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  59. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  60. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  61. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  62. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  63. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  64. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  65. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  66. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  67. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  68. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  69. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  70. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  71. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  72. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  73. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  74. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  75. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  76. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  77. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  78. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  79. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  80. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  81. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  82. sed potius tali facto recreata valescat,
  83. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  84. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  85. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  86. carmine Pierio rationem exponere nostram
  87. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  88. si tibi forte animum tali ratione tenere
  89. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  90. naturam rerum, qua constet compta figura.
  91. Sed quoniam docui solidissima materiai
  92. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  93. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  94. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  95. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  96. pervideamus utrum finitum funditus omne
  97. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  98. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  99. finitumst; namque extremum debebat habere.
  100. extremum porro nullius posse videtur
  101. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  102. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  103. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  104. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  105. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  106. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  107. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  108. Praeterea si iam finitum constituatur
  109. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  110. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  111. id validis utrum contortum viribus ire
  112. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  113. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  114. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  115. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  116. cogit ut exempta concedas fine patere.
  117. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  118. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  119. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  120. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  121. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  122. fiet uti nusquam possit consistere finis
  123. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  124. Praeterea spatium summai totius omne
  125. undique si inclusum certis consisteret oris
  126. finitumque foret, iam copia materiai
  127. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  128. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  129. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  130. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  131. ex infinito iam tempore subsidendo.
  132. at nunc ni mirum requies data principiorum
  133. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  134. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  135. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  136. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  137. ex infinito cita corpora materiai.
  138. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  139. aer dissaepit collis atque aera montes,
  140. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  141. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  142. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  143. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  144. perpetuo possint aevi labentia tractu
  145. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  146. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  147. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  148. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  149. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  150. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  151. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  152. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  153. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  154. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  155. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  156. exiguum possent horai sistere tempus;
  157. nam dispulsa suo de coetu materiai
  158. copia ferretur magnum per inane soluta,
  159. sive adeo potius numquam concreta creasset
  160. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  161. nam certe neque consilio primordia rerum
  162. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  163. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  164. sed quia multa modis multis mutata per omne
  165. ex infinito vexantur percita plagis,