De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  2. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  3. nec capere umorem neque item manabile frigus
  4. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  5. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  6. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  7. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  8. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  9. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  10. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  11. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  12. at quoniam supra docui nil posse creari
  13. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  14. esse inmortali primordia corpore debent,
  15. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  16. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  17. sunt igitur solida primordia simplicitate
  18. nec ratione queunt alia servata per aevom
  19. ex infinito iam tempore res reparare.
  20. denique si nullam finem natura parasset
  21. frangendis rebus, iam corpora materiai
  22. usque redacta forent aevo frangente priore,
  23. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  24. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  25. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  26. quam rursus refici; qua propter longa diei
  27. infinita aetas ante acti temporis omnis
  28. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  29. numquam relicuo reparari tempore posset.
  30. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  31. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  32. et finita simul generatim tempora rebus
  33. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  34. Huc accedit uti, solidissima materiai
  35. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  36. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  37. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  38. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  39. at contra si mollia sint primordia rerum,
  40. unde queant validi silices ferrumque creari,
  41. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  42. principio fundamenti natura carebit.
  43. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  44. quorum condenso magis omnia conciliatu
  45. artari possunt validasque ostendere viris.
  46. porro si nullast frangendis reddita finis
  47. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  48. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  49. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  50. at quoniam fragili natura praedita constant,
  51. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  52. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  53. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  54. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  55. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  56. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  57. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  58. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  59. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  60. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  61. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  62. commutari aliqua possent ratione revicta,
  63. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  64. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  65. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  66. nec totiens possent generatim saecla referre
  67. naturam mores victum motusque parentum.
  68. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  69. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  70. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  71. et minima constat natura nec fuit umquam
  72. per se secretum neque post hac esse valebit,
  73. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  74. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  75. agmine condenso naturam corporis explent;
  76. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  77. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  78. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  79. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  80. non ex illorum conventu conciliata,
  81. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  82. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  83. concedit natura reservans semina rebus.
  84. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  85. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  86. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  87. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  88. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  89. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  90. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  91. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  92. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  93. credere posse animum, victus fateare necessest
  94. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  95. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  96. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  97. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  98. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  99. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  100. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  101. non possunt ea quae debet genitalis habere
  102. materies, varios conexus pondera plagas
  103. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  104. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  105. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  106. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  107. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  108. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  109. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  110. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  111. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  112. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  113. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  114. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  115. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  116. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  117. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  118. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  119. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  120. languidior porro disiectis disque supatis.
  121. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  122. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  123. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  124. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  125. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  126. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  127. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  128. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  129. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  130. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  131. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  132. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  133. ut videas non e stipatis partibus esse.
  134. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  135. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  136. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  137. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  138. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  139. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  140. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  141. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  142. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  143. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  144. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  145. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  146. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  147. naturam res et convertunt corpora sese,
  148. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  149. nil referret enim quaedam decedere, abire
  150. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  151. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  152. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  153. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  154. concursus motus ordo positura figurae
  155. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  156. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  157. praeterea rei quae corpora mittere possit
  158. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  159. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  160. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  161. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  162. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  163. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  164. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  165. credit enim sensus ignem cognoscere vere,