De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  2. naturam res et convertunt corpora sese,
  3. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  4. nil referret enim quaedam decedere, abire
  5. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  6. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  7. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  8. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  9. concursus motus ordo positura figurae
  10. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  11. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  12. praeterea rei quae corpora mittere possit
  13. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  14. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  15. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  16. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  17. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  18. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  19. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  20. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  21. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  22. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  23. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  24. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  25. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  26. et velit ardoris naturam linquere solam,
  27. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  28. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  29. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  30. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  31. et qui principium gignundis aera rebus
  32. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  33. fingere res ipsum per se terramve creare
  34. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  35. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  36. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  37. aera iungentes igni terramque liquori,
  38. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  39. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  40. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  41. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  42. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  43. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  44. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  45. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  46. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  47. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  48. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  49. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  50. quae cum magna modis multis miranda videtur
  51. gentibus humanis regio visendaque fertur
  52. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  53. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  54. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  55. carmina quin etiam divini pectoris eius
  56. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  57. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  58. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  59. partibus egregie multis multoque minores,
  60. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  61. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  62. sanctius et multo certa ratione magis quam
  63. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  64. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  65. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  66. Primum quod motus exempto rebus inani
  67. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  68. aera solem ignem terras animalia frugis
  69. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  70. deinde quod omnino finem non esse secandis
  71. corporibus facient neque pausam stare fragori
  72. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  73. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  74. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  75. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  76. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  77. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  78. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  79. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  80. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  81. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  82. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  83. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  84. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  85. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  86. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  87. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  88. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  89. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  90. quam contra res illorum retroque putari?
  91. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  92. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  93. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  94. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  95. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  96. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  97. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  98. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  99. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  100. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  101. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  102. at primordia gignundis in rebus oportet
  103. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  104. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  105. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  106. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  107. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  108. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  109. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  110. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  111. nec cessare haec inter se mutare, meare
  112. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  113. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  114. immutabile enim quiddam superare necessest,
  115. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  116. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  117. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  118. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  119. in commutatum veniunt, constare necessest
  120. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  121. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  122. quin potius tali natura praedita quaedam
  123. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  124. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  125. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  126. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  127. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  128. aeris e terra res omnis crescere alique;
  129. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  130. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  131. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  132. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  133. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  134. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  135. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  136. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  137. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  138. ni mirum quia multa modis communia multis
  139. multarum rerum in rebus primordia mixta
  140. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  141. atque eadem magni refert primordia saepe
  142. cum quibus et quali positura contineantur
  143. et quos inter se dent motus accipiantque;
  144. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  145. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  146. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  147. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  148. multa elementa vides multis communia verbis,
  149. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  150. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  151. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  152. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  153. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  154. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  155. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  156. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  157. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  158. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  159. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  160. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  161. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  162. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  163. ex aurique putat micis consistere posse
  164. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  165. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  166. cetera consimili fingit ratione putatque.
  167. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  168. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  169. quare in utraque mihi pariter ratione videtur