De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  2. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  3. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  4. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  5. materiem circum solidam constare necessest;
  6. nec res ulla potest vera ratione probari
  7. corpore inane suo celare atque intus habere,
  8. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  9. id porro nihil esse potest nisi materiai
  10. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  11. materies igitur, solido quae corpore constat,
  12. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  13. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  14. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  15. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  16. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  17. alternis igitur ni mirum corpus inani
  18. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  19. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  20. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  21. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  22. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  23. nec ratione queunt alia temptata labare;
  24. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  25. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  26. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  27. nec capere umorem neque item manabile frigus
  28. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  29. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  30. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  31. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  32. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  33. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  34. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  35. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  36. at quoniam supra docui nil posse creari
  37. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  38. esse inmortali primordia corpore debent,
  39. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  40. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  41. sunt igitur solida primordia simplicitate
  42. nec ratione queunt alia servata per aevom
  43. ex infinito iam tempore res reparare.
  44. denique si nullam finem natura parasset
  45. frangendis rebus, iam corpora materiai
  46. usque redacta forent aevo frangente priore,
  47. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  48. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  49. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  50. quam rursus refici; qua propter longa diei
  51. infinita aetas ante acti temporis omnis
  52. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  53. numquam relicuo reparari tempore posset.
  54. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  55. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  56. et finita simul generatim tempora rebus
  57. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  58. Huc accedit uti, solidissima materiai
  59. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  60. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  61. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  62. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  63. at contra si mollia sint primordia rerum,
  64. unde queant validi silices ferrumque creari,
  65. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  66. principio fundamenti natura carebit.
  67. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  68. quorum condenso magis omnia conciliatu
  69. artari possunt validasque ostendere viris.
  70. porro si nullast frangendis reddita finis
  71. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  72. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  73. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  74. at quoniam fragili natura praedita constant,
  75. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  76. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  77. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  78. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  79. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  80. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  81. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  82. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  83. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  84. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  85. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  86. commutari aliqua possent ratione revicta,
  87. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  88. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  89. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  90. nec totiens possent generatim saecla referre
  91. naturam mores victum motusque parentum.
  92. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  93. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  94. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  95. et minima constat natura nec fuit umquam
  96. per se secretum neque post hac esse valebit,
  97. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  98. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  99. agmine condenso naturam corporis explent;
  100. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  101. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  102. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  103. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  104. non ex illorum conventu conciliata,
  105. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  106. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  107. concedit natura reservans semina rebus.
  108. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  109. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  110. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  111. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  112. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  113. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  114. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  115. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  116. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  117. credere posse animum, victus fateare necessest
  118. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  119. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  120. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  121. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  122. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  123. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  124. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  125. non possunt ea quae debet genitalis habere
  126. materies, varios conexus pondera plagas
  127. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  128. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  129. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  130. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  131. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  132. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  133. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  134. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  135. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  136. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  137. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  138. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  139. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  140. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  141. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  142. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  143. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  144. languidior porro disiectis disque supatis.
  145. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  146. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  147. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  148. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  149. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  150. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  151. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  152. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  153. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  154. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  155. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  156. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  157. ut videas non e stipatis partibus esse.
  158. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  159. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  160. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  161. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  162. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  163. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  164. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  165. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  166. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  167. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  168. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  169. sunt, quae conservant naturam semper eandem,