De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  2. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  3. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  4. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  5. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  6. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  7. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  8. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  9. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  10. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  11. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  12. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  13. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  14. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  15. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  16. * * *
  17. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  18. esse et habere in se nervorum corpora parva
  19. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  20. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  21. ex alienigenis rebus constare putetur,
  22. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  23. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  24. si sunt in terris, terram constare necessest
  25. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  26. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  27. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  28. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  29. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  30. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  31. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  32. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  33. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  34. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  35. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  36. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  37. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  38. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  39. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  40. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  41. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  42. et latices dulcis guttas similique sapore
  43. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  44. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  45. herbarum genera et fruges frondesque videri
  46. dispertita inter terram latitare minute,
  47. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  48. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  49. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  50. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  51. verum semina multimodis inmixta latere
  52. multarum rerum in rebus communia debent.
  53. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  54. arboribus vicina cacumina summa terantur
  55. inter se validis facere id cogentibus austris,
  56. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  57. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  58. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  59. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  60. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  61. non possent ullum tempus celarier ignes,
  62. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  63. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  64. permagni referre eadem primordia saepe
  65. cum quibus et quali positura contineantur
  66. et quos inter se dent motus accipiantque,
  67. atque eadem paulo inter se mutata creare
  68. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  69. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  70. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  71. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  72. si fieri non posse putas, quin materiai
  73. corpora consimili natura praedita fingas,
  74. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  75. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  76. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  77. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  78. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  79. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  80. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  81. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  82. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  83. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  84. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  85. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  86. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  87. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  88. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  89. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  90. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  91. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  92. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  93. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  94. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  95. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  96. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  97. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  98. sed potius tali facto recreata valescat,
  99. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  100. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  101. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  102. carmine Pierio rationem exponere nostram
  103. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  104. si tibi forte animum tali ratione tenere
  105. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  106. naturam rerum, qua constet compta figura.
  107. Sed quoniam docui solidissima materiai
  108. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  109. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  110. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  111. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  112. pervideamus utrum finitum funditus omne
  113. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  114. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  115. finitumst; namque extremum debebat habere.
  116. extremum porro nullius posse videtur
  117. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  118. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  119. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  120. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  121. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  122. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  123. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  124. Praeterea si iam finitum constituatur
  125. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  126. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  127. id validis utrum contortum viribus ire
  128. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  129. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  130. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  131. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  132. cogit ut exempta concedas fine patere.
  133. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  134. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  135. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  136. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  137. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  138. fiet uti nusquam possit consistere finis
  139. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  140. Praeterea spatium summai totius omne
  141. undique si inclusum certis consisteret oris
  142. finitumque foret, iam copia materiai
  143. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  144. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  145. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  146. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  147. ex infinito iam tempore subsidendo.
  148. at nunc ni mirum requies data principiorum
  149. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  150. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  151. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  152. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  153. ex infinito cita corpora materiai.
  154. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  155. aer dissaepit collis atque aera montes,
  156. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  157. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  158. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  159. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  160. perpetuo possint aevi labentia tractu
  161. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  162. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  163. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  164. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  165. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  166. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  167. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  168. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  169. simplice natura pateat tamen inmoderatum,