De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  2. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  3. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  4. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  5. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  6. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  7. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  8. credere posse animum, victus fateare necessest
  9. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  10. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  11. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  12. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  13. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  14. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  15. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  16. non possunt ea quae debet genitalis habere
  17. materies, varios conexus pondera plagas
  18. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  19. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  20. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  21. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  22. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  23. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  24. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  25. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  26. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  27. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  28. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  29. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  30. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  31. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  32. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  33. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  34. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  35. languidior porro disiectis disque supatis.
  36. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  37. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  38. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  39. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  40. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  41. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  42. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  43. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  44. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  45. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  46. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  47. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  48. ut videas non e stipatis partibus esse.
  49. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  50. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  51. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  52. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  53. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  54. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  55. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  56. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,