De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  2. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  3. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  4. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  5. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  6. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  7. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  8. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  9. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  10. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  11. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  12. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  13. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  14. naturam res et convertunt corpora sese,
  15. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  16. nil referret enim quaedam decedere, abire
  17. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  18. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  19. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  20. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  21. concursus motus ordo positura figurae
  22. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  23. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  24. praeterea rei quae corpora mittere possit
  25. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  26. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  27. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  28. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  29. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  30. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  31. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  32. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  33. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  34. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  35. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  36. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  37. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  38. et velit ardoris naturam linquere solam,
  39. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  40. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  41. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  42. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  43. et qui principium gignundis aera rebus
  44. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  45. fingere res ipsum per se terramve creare
  46. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  47. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  48. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  49. aera iungentes igni terramque liquori,
  50. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  51. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  52. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  53. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  54. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  55. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  56. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  57. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  58. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  59. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  60. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  61. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  62. quae cum magna modis multis miranda videtur
  63. gentibus humanis regio visendaque fertur
  64. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  65. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  66. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  67. carmina quin etiam divini pectoris eius
  68. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  69. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  70. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  71. partibus egregie multis multoque minores,
  72. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  73. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  74. sanctius et multo certa ratione magis quam
  75. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  76. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  77. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  78. Primum quod motus exempto rebus inani
  79. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  80. aera solem ignem terras animalia frugis
  81. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  82. deinde quod omnino finem non esse secandis
  83. corporibus facient neque pausam stare fragori