De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  2. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  3. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  4. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  5. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  6. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  7. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  8. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  9. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  10. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  11. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  12. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  13. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  14. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  15. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  16. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  17. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  18. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  19. quam contra res illorum retroque putari?
  20. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  21. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  22. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  23. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  24. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  25. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  26. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  27. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  28. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  29. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  30. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  31. at primordia gignundis in rebus oportet
  32. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  33. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  34. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  35. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  36. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  37. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  38. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  39. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  40. nec cessare haec inter se mutare, meare
  41. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  42. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  43. immutabile enim quiddam superare necessest,
  44. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  45. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  46. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  47. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  48. in commutatum veniunt, constare necessest
  49. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  50. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  51. quin potius tali natura praedita quaedam
  52. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  53. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  54. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  55. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  56. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  57. aeris e terra res omnis crescere alique;
  58. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  59. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  60. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  61. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  62. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  63. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  64. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  65. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  66. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  67. ni mirum quia multa modis communia multis
  68. multarum rerum in rebus primordia mixta
  69. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  70. atque eadem magni refert primordia saepe
  71. cum quibus et quali positura contineantur
  72. et quos inter se dent motus accipiantque;
  73. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  74. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  75. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  76. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  77. multa elementa vides multis communia verbis,
  78. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  79. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  80. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  81. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  82. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  83. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian