De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  2. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  3. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  4. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  5. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  6. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  7. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  8. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  9. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  10. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  11. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  12. commutari aliqua possent ratione revicta,
  13. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  14. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  15. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  16. nec totiens possent generatim saecla referre
  17. naturam mores victum motusque parentum.
  18. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  19. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  20. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  21. et minima constat natura nec fuit umquam
  22. per se secretum neque post hac esse valebit,
  23. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  24. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  25. agmine condenso naturam corporis explent;
  26. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  27. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  28. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  29. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  30. non ex illorum conventu conciliata,
  31. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  32. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  33. concedit natura reservans semina rebus.
  34. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  35. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  36. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  37. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  38. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  39. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  40. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  41. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  42. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  43. credere posse animum, victus fateare necessest
  44. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  45. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  46. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  47. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  48. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  49. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  50. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  51. non possunt ea quae debet genitalis habere
  52. materies, varios conexus pondera plagas
  53. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  54. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  55. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  56. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  57. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  58. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  59. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  60. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  61. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  62. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  63. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  64. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  65. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  66. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  67. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  68. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  69. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  70. languidior porro disiectis disque supatis.
  71. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  72. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  73. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  74. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  75. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  76. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  77. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  78. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  79. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  80. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  81. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  82. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  83. ut videas non e stipatis partibus esse.