De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Huc accedit uti, solidissima materiai
  2. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  3. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  4. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  5. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  6. at contra si mollia sint primordia rerum,
  7. unde queant validi silices ferrumque creari,
  8. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  9. principio fundamenti natura carebit.
  10. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  11. quorum condenso magis omnia conciliatu
  12. artari possunt validasque ostendere viris.
  13. porro si nullast frangendis reddita finis
  14. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  15. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  16. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  17. at quoniam fragili natura praedita constant,
  18. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  19. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  20. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  21. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  22. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  23. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  24. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  25. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  26. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  27. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  28. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  29. commutari aliqua possent ratione revicta,
  30. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  31. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  32. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  33. nec totiens possent generatim saecla referre
  34. naturam mores victum motusque parentum.
  35. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  36. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  37. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  38. et minima constat natura nec fuit umquam
  39. per se secretum neque post hac esse valebit,
  40. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  41. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  42. agmine condenso naturam corporis explent;
  43. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  44. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  45. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  46. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  47. non ex illorum conventu conciliata,
  48. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  49. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  50. concedit natura reservans semina rebus.
  51. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  52. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  53. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  54. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  55. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  56. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  57. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  58. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  59. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  60. credere posse animum, victus fateare necessest
  61. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  62. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  63. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  64. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  65. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  66. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  67. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  68. non possunt ea quae debet genitalis habere
  69. materies, varios conexus pondera plagas
  70. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  71. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  72. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  73. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  74. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  75. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  76. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  77. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  78. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  79. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  80. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  81. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  82. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  83. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  84. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  85. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  86. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  87. languidior porro disiectis disque supatis.
  88. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  89. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  90. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  91. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  92. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  93. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  94. et fugitant in rebus inane relinquere purum,