De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  2. quorum condenso magis omnia conciliatu
  3. artari possunt validasque ostendere viris.
  4. porro si nullast frangendis reddita finis
  5. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  6. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  7. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  8. at quoniam fragili natura praedita constant,
  9. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  10. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  11. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  12. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  13. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  14. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  15. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  16. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  17. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  18. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  19. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  20. commutari aliqua possent ratione revicta,
  21. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  22. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  23. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  24. nec totiens possent generatim saecla referre
  25. naturam mores victum motusque parentum.
  26. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  27. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  28. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  29. et minima constat natura nec fuit umquam
  30. per se secretum neque post hac esse valebit,
  31. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  32. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  33. agmine condenso naturam corporis explent;
  34. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  35. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  36. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  37. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  38. non ex illorum conventu conciliata,
  39. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  40. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  41. concedit natura reservans semina rebus.
  42. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  43. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  44. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  45. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  46. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  47. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  48. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  49. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  50. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  51. credere posse animum, victus fateare necessest
  52. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  53. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  54. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  55. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  56. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  57. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  58. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  59. non possunt ea quae debet genitalis habere
  60. materies, varios conexus pondera plagas
  61. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  62. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  63. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  64. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  65. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  66. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  67. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  68. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  69. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  70. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  71. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  72. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  73. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  74. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  75. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  76. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  77. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  78. languidior porro disiectis disque supatis.