De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. languidior porro disiectis disque supatis.
  2. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  3. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  4. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  5. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  6. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  7. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  8. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  9. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  10. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  11. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  12. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  13. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  14. ut videas non e stipatis partibus esse.
  15. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  16. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  17. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  18. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  19. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  20. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  21. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  22. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  23. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  24. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  25. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  26. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  27. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  28. naturam res et convertunt corpora sese,
  29. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  30. nil referret enim quaedam decedere, abire
  31. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  32. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  33. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  34. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  35. concursus motus ordo positura figurae
  36. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  37. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  38. praeterea rei quae corpora mittere possit
  39. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  40. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  41. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  42. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  43. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  44. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  45. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  46. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  47. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  48. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  49. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  50. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  51. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  52. et velit ardoris naturam linquere solam,
  53. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  54. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  55. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  56. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  57. et qui principium gignundis aera rebus
  58. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  59. fingere res ipsum per se terramve creare
  60. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  61. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  62. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  63. aera iungentes igni terramque liquori,
  64. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  65. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  66. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  67. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  68. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  69. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  70. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  71. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  72. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  73. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  74. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  75. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  76. quae cum magna modis multis miranda videtur
  77. gentibus humanis regio visendaque fertur
  78. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  79. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  80. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  81. carmina quin etiam divini pectoris eius
  82. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  83. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  84. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  85. partibus egregie multis multoque minores,
  86. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  87. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  88. sanctius et multo certa ratione magis quam
  89. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  90. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  91. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  92. Primum quod motus exempto rebus inani
  93. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  94. aera solem ignem terras animalia frugis
  95. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  96. deinde quod omnino finem non esse secandis
  97. corporibus facient neque pausam stare fragori
  98. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  99. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  100. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  101. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  102. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  103. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  104. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  105. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  106. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  107. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  108. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  109. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  110. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  111. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  112. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  113. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  114. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  115. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  116. quam contra res illorum retroque putari?
  117. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  118. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  119. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  120. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  121. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  122. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  123. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  124. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  125. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  126. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  127. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  128. at primordia gignundis in rebus oportet
  129. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  130. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet