De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  2. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  3. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  4. alternis igitur ni mirum corpus inani
  5. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  6. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  7. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  8. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  9. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  10. nec ratione queunt alia temptata labare;
  11. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  12. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  13. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  14. nec capere umorem neque item manabile frigus
  15. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  16. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  17. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  18. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  19. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  20. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  21. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  22. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  23. at quoniam supra docui nil posse creari
  24. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  25. esse inmortali primordia corpore debent,
  26. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  27. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  28. sunt igitur solida primordia simplicitate
  29. nec ratione queunt alia servata per aevom
  30. ex infinito iam tempore res reparare.
  31. denique si nullam finem natura parasset
  32. frangendis rebus, iam corpora materiai
  33. usque redacta forent aevo frangente priore,
  34. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  35. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  36. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  37. quam rursus refici; qua propter longa diei
  38. infinita aetas ante acti temporis omnis
  39. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  40. numquam relicuo reparari tempore posset.
  41. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  42. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  43. et finita simul generatim tempora rebus
  44. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  45. Huc accedit uti, solidissima materiai
  46. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  47. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  48. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  49. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  50. at contra si mollia sint primordia rerum,
  51. unde queant validi silices ferrumque creari,
  52. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  53. principio fundamenti natura carebit.
  54. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  55. quorum condenso magis omnia conciliatu
  56. artari possunt validasque ostendere viris.
  57. porro si nullast frangendis reddita finis
  58. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  59. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  60. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  61. at quoniam fragili natura praedita constant,
  62. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  63. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  64. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  65. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  66. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  67. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  68. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  69. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  70. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  71. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  72. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  73. commutari aliqua possent ratione revicta,
  74. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  75. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  76. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  77. nec totiens possent generatim saecla referre
  78. naturam mores victum motusque parentum.
  79. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  80. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  81. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  82. et minima constat natura nec fuit umquam
  83. per se secretum neque post hac esse valebit,
  84. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  85. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  86. agmine condenso naturam corporis explent;
  87. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  88. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  89. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  90. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  91. non ex illorum conventu conciliata,
  92. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  93. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  94. concedit natura reservans semina rebus.
  95. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  96. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  97. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  98. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  99. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  100. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  101. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  102. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  103. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  104. credere posse animum, victus fateare necessest
  105. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  106. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  107. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  108. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  109. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  110. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  111. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  112. non possunt ea quae debet genitalis habere
  113. materies, varios conexus pondera plagas
  114. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  115. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  116. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  117. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  118. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  119. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  120. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  121. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  122. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  123. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  124. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  125. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  126. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  127. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  128. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  129. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  130. acrior ardor enim conductis partibus esset,