De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  2. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  3. languidior porro disiectis disque supatis.
  4. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  5. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  6. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  7. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  8. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  9. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  10. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  11. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  12. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  13. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  14. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  15. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  16. ut videas non e stipatis partibus esse.
  17. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  18. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  19. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  20. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  21. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  22. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  23. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  24. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  25. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  26. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  27. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  28. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  29. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  30. naturam res et convertunt corpora sese,
  31. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  32. nil referret enim quaedam decedere, abire
  33. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  34. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  35. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  36. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  37. concursus motus ordo positura figurae
  38. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  39. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  40. praeterea rei quae corpora mittere possit
  41. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  42. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  43. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  44. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  45. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  46. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  47. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  48. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  49. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  50. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  51. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  52. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  53. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  54. et velit ardoris naturam linquere solam,
  55. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  56. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  57. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  58. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  59. et qui principium gignundis aera rebus
  60. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  61. fingere res ipsum per se terramve creare
  62. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  63. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  64. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  65. aera iungentes igni terramque liquori,
  66. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  67. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  68. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  69. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  70. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  71. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  72. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  73. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  74. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  75. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  76. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  77. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  78. quae cum magna modis multis miranda videtur
  79. gentibus humanis regio visendaque fertur
  80. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  81. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  82. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  83. carmina quin etiam divini pectoris eius
  84. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  85. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  86. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  87. partibus egregie multis multoque minores,
  88. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  89. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  90. sanctius et multo certa ratione magis quam
  91. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  92. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  93. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  94. Primum quod motus exempto rebus inani
  95. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  96. aera solem ignem terras animalia frugis
  97. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  98. deinde quod omnino finem non esse secandis
  99. corporibus facient neque pausam stare fragori
  100. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  101. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  102. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  103. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  104. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  105. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  106. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  107. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  108. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti