De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  2. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  3. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  4. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  5. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  6. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  7. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  8. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  9. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  10. quam contra res illorum retroque putari?
  11. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  12. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  13. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  14. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  15. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  16. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  17. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  18. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  19. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  20. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  21. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  22. at primordia gignundis in rebus oportet
  23. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  24. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  25. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  26. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  27. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  28. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  29. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  30. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  31. nec cessare haec inter se mutare, meare
  32. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  33. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  34. immutabile enim quiddam superare necessest,
  35. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  36. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  37. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  38. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  39. in commutatum veniunt, constare necessest
  40. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  41. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  42. quin potius tali natura praedita quaedam
  43. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  44. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  45. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  46. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  47. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  48. aeris e terra res omnis crescere alique;
  49. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  50. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  51. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  52. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  53. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  54. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  55. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  56. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  57. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  58. ni mirum quia multa modis communia multis
  59. multarum rerum in rebus primordia mixta
  60. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  61. atque eadem magni refert primordia saepe
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque;
  64. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  65. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  66. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  67. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  68. multa elementa vides multis communia verbis,
  69. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  70. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  71. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  72. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  73. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  74. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  75. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  76. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  77. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  78. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  79. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  80. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  81. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  82. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  83. ex aurique putat micis consistere posse
  84. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  85. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  86. cetera consimili fingit ratione putatque.
  87. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  88. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  89. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  90. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  91. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  92. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  93. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  94. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  95. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  96. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  97. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  98. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  99. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  100. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  101. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  102. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  103. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  104. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  105. * * *
  106. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  107. esse et habere in se nervorum corpora parva
  108. ossaque et omnino venas partisque cruoris,