De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  2. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  3. at quoniam supra docui nil posse creari
  4. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  5. esse inmortali primordia corpore debent,
  6. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  7. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  8. sunt igitur solida primordia simplicitate
  9. nec ratione queunt alia servata per aevom
  10. ex infinito iam tempore res reparare.
  11. denique si nullam finem natura parasset
  12. frangendis rebus, iam corpora materiai
  13. usque redacta forent aevo frangente priore,
  14. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  15. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  16. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  17. quam rursus refici; qua propter longa diei
  18. infinita aetas ante acti temporis omnis
  19. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  20. numquam relicuo reparari tempore posset.
  21. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  22. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  23. et finita simul generatim tempora rebus
  24. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  25. Huc accedit uti, solidissima materiai
  26. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  27. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  28. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  29. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  30. at contra si mollia sint primordia rerum,
  31. unde queant validi silices ferrumque creari,
  32. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  33. principio fundamenti natura carebit.
  34. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  35. quorum condenso magis omnia conciliatu
  36. artari possunt validasque ostendere viris.
  37. porro si nullast frangendis reddita finis
  38. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  39. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  40. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  41. at quoniam fragili natura praedita constant,
  42. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  43. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  44. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  45. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  46. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  47. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  48. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  49. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  50. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  51. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  52. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  53. commutari aliqua possent ratione revicta,
  54. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  55. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  56. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  57. nec totiens possent generatim saecla referre
  58. naturam mores victum motusque parentum.
  59. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  60. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  61. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  62. et minima constat natura nec fuit umquam
  63. per se secretum neque post hac esse valebit,
  64. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  65. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  66. agmine condenso naturam corporis explent;
  67. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  68. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  69. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  70. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  71. non ex illorum conventu conciliata,
  72. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  73. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  74. concedit natura reservans semina rebus.
  75. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  76. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  77. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  78. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  79. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  80. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  81. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  82. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  83. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  84. credere posse animum, victus fateare necessest
  85. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  86. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  87. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  88. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  89. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  90. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  91. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  92. non possunt ea quae debet genitalis habere
  93. materies, varios conexus pondera plagas
  94. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  95. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  96. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  97. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  98. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  99. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  100. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  101. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  102. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  103. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  104. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  105. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  106. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  107. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  108. nec rare fieri, si partes ignis eandem