De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  2. non possunt ea quae debet genitalis habere
  3. materies, varios conexus pondera plagas
  4. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  5. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  6. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  7. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  8. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  9. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  10. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  11. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  12. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  13. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  14. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  15. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  16. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  17. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  18. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  19. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  20. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  21. languidior porro disiectis disque supatis.
  22. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  23. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  24. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  25. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  26. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  27. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  28. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  29. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  30. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  31. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  32. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  33. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  34. ut videas non e stipatis partibus esse.
  35. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  36. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  37. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  38. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  39. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  40. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  41. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  42. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  43. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  44. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  45. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  46. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  47. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  48. naturam res et convertunt corpora sese,
  49. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  50. nil referret enim quaedam decedere, abire
  51. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  52. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  53. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  54. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  55. concursus motus ordo positura figurae
  56. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant