De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum condenso magis omnia conciliatu
  2. artari possunt validasque ostendere viris.
  3. porro si nullast frangendis reddita finis
  4. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  5. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  6. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  7. at quoniam fragili natura praedita constant,
  8. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  9. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  10. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  11. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  12. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  13. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  14. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  15. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  16. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  17. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  18. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  19. commutari aliqua possent ratione revicta,
  20. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  21. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  22. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  23. nec totiens possent generatim saecla referre
  24. naturam mores victum motusque parentum.
  25. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  26. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  27. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  28. et minima constat natura nec fuit umquam
  29. per se secretum neque post hac esse valebit,
  30. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  31. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  32. agmine condenso naturam corporis explent;
  33. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  34. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  35. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  36. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  37. non ex illorum conventu conciliata,
  38. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  39. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  40. concedit natura reservans semina rebus.
  41. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  42. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  43. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  44. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  45. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  46. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  47. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  48. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  49. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  50. credere posse animum, victus fateare necessest
  51. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  52. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  53. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  54. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  55. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  56. iam nihil ex illis eadem reparare valeret