De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  2. praeterea rei quae corpora mittere possit
  3. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  4. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  5. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  6. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  7. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  8. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  9. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  10. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  11. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  12. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  13. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  14. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  15. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  16. et velit ardoris naturam linquere solam,
  17. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  18. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  19. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  20. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  21. et qui principium gignundis aera rebus
  22. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  23. fingere res ipsum per se terramve creare
  24. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  25. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  26. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  27. aera iungentes igni terramque liquori,
  28. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  29. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  30. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  31. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  32. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  33. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  34. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  35. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  36. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  37. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  38. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  39. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  40. quae cum magna modis multis miranda videtur
  41. gentibus humanis regio visendaque fertur
  42. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  43. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  44. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  45. carmina quin etiam divini pectoris eius
  46. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  47. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  48. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  49. partibus egregie multis multoque minores,
  50. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  51. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  52. sanctius et multo certa ratione magis quam
  53. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  54. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  55. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  56. Primum quod motus exempto rebus inani