De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  2. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  3. et finita simul generatim tempora rebus
  4. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  5. Huc accedit uti, solidissima materiai
  6. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  7. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  8. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  9. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  10. at contra si mollia sint primordia rerum,
  11. unde queant validi silices ferrumque creari,
  12. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  13. principio fundamenti natura carebit.
  14. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  15. quorum condenso magis omnia conciliatu
  16. artari possunt validasque ostendere viris.
  17. porro si nullast frangendis reddita finis
  18. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  19. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  20. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  21. at quoniam fragili natura praedita constant,
  22. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  23. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  24. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  25. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  26. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  27. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  28. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  29. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  30. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  31. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  32. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  33. commutari aliqua possent ratione revicta,
  34. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  35. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  36. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  37. nec totiens possent generatim saecla referre
  38. naturam mores victum motusque parentum.
  39. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  40. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  41. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  42. et minima constat natura nec fuit umquam
  43. per se secretum neque post hac esse valebit,
  44. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  45. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  46. agmine condenso naturam corporis explent;
  47. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  48. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  49. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  50. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  51. non ex illorum conventu conciliata,
  52. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  53. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  54. concedit natura reservans semina rebus.
  55. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  56. corpora constabunt ex partibus infinitis,