De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  2. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  3. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  4. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  5. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  6. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  7. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  8. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  9. credere posse animum, victus fateare necessest
  10. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  11. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  12. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  13. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  14. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  15. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  16. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  17. non possunt ea quae debet genitalis habere
  18. materies, varios conexus pondera plagas
  19. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  20. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  21. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  22. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  23. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  24. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  25. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  26. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  27. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  28. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  29. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  30. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  31. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  32. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  33. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  34. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  35. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  36. languidior porro disiectis disque supatis.
  37. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  38. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  39. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  40. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  41. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  42. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  43. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  44. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  45. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  46. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  47. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  48. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  49. ut videas non e stipatis partibus esse.
  50. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  51. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  52. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  53. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  54. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  55. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  56. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  57. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  58. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  59. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  60. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  61. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  62. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  63. naturam res et convertunt corpora sese,
  64. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  65. nil referret enim quaedam decedere, abire
  66. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  67. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  68. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  69. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  70. concursus motus ordo positura figurae
  71. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  72. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  73. praeterea rei quae corpora mittere possit
  74. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  75. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  76. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  77. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  78. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  79. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  80. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  81. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  82. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  83. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  84. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  85. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  86. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  87. et velit ardoris naturam linquere solam,
  88. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  89. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  90. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  91. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  92. et qui principium gignundis aera rebus
  93. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  94. fingere res ipsum per se terramve creare
  95. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  96. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  97. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  98. aera iungentes igni terramque liquori,
  99. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  100. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  101. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  102. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  103. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  104. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  105. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  106. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  107. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  108. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  109. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  110. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  111. quae cum magna modis multis miranda videtur
  112. gentibus humanis regio visendaque fertur
  113. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  114. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  115. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  116. carmina quin etiam divini pectoris eius
  117. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  118. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  119. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  120. partibus egregie multis multoque minores,
  121. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  122. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  123. sanctius et multo certa ratione magis quam
  124. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  125. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  126. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  127. Primum quod motus exempto rebus inani
  128. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  129. aera solem ignem terras animalia frugis
  130. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  131. deinde quod omnino finem non esse secandis
  132. corporibus facient neque pausam stare fragori
  133. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  134. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  135. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  136. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  137. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  138. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  139. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  140. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  141. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  142. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  143. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  144. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  145. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  146. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  147. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  148. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  149. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  150. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  151. quam contra res illorum retroque putari?
  152. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  153. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  154. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  155. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  156. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  157. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  158. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  159. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  160. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  161. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  162. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  163. at primordia gignundis in rebus oportet
  164. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  165. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  166. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  167. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  168. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  169. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  170. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,