De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  2. nec cessare haec inter se mutare, meare
  3. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  4. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  5. immutabile enim quiddam superare necessest,
  6. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  7. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  8. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  9. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  10. in commutatum veniunt, constare necessest
  11. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  12. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  13. quin potius tali natura praedita quaedam
  14. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  15. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  16. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  17. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  18. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  19. aeris e terra res omnis crescere alique;
  20. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  21. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  22. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  23. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  24. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  25. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  26. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  27. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  28. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  29. ni mirum quia multa modis communia multis
  30. multarum rerum in rebus primordia mixta
  31. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  32. atque eadem magni refert primordia saepe
  33. cum quibus et quali positura contineantur
  34. et quos inter se dent motus accipiantque;
  35. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  36. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  37. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  38. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  39. multa elementa vides multis communia verbis,
  40. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  41. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  42. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  43. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  44. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  45. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  46. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  47. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  48. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  49. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  50. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  51. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  52. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  53. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  54. ex aurique putat micis consistere posse
  55. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  56. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  57. cetera consimili fingit ratione putatque.
  58. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  59. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  60. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  61. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  62. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  63. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  64. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  65. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  66. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  67. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  68. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  69. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  70. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  71. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  72. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  73. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  74. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  75. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  76. * * *
  77. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  78. esse et habere in se nervorum corpora parva
  79. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  80. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  81. ex alienigenis rebus constare putetur,
  82. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  83. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  84. si sunt in terris, terram constare necessest
  85. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  86. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  87. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  88. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  89. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  90. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  91. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  92. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  93. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  94. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  95. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  96. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  97. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  98. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  99. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  100. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  101. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  102. et latices dulcis guttas similique sapore
  103. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  104. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  105. herbarum genera et fruges frondesque videri
  106. dispertita inter terram latitare minute,
  107. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  108. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  109. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  110. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  111. verum semina multimodis inmixta latere
  112. multarum rerum in rebus communia debent.
  113. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  114. arboribus vicina cacumina summa terantur
  115. inter se validis facere id cogentibus austris,
  116. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  117. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  118. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  119. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  120. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  121. non possent ullum tempus celarier ignes,
  122. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  123. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  124. permagni referre eadem primordia saepe
  125. cum quibus et quali positura contineantur
  126. et quos inter se dent motus accipiantque,
  127. atque eadem paulo inter se mutata creare
  128. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  129. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  130. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  131. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  132. si fieri non posse putas, quin materiai
  133. corpora consimili natura praedita fingas,
  134. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  135. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  136. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  137. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  138. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  139. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  140. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  141. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  142. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  143. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  144. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  145. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  146. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  147. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  148. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  149. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  150. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  151. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  152. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  153. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  154. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  155. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  156. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  157. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  158. sed potius tali facto recreata valescat,
  159. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  160. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  161. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  162. carmine Pierio rationem exponere nostram
  163. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  164. si tibi forte animum tali ratione tenere
  165. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  166. naturam rerum, qua constet compta figura.
  167. Sed quoniam docui solidissima materiai
  168. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  169. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  170. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst