De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  2. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  3. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  4. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  5. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  6. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  7. discidio potis est seiungi seque gregari,
  8. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  9. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  10. servitium contra paupertas divitiaeque,
  11. libertas bellum concordia cetera quorum
  12. adventu manet incolumis natura abituque,
  13. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  14. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  15. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  16. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  17. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  18. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  19. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  20. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  21. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  22. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  23. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  24. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  25. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  26. denique materies si rerum nulla fuisset
  27. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  28. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  29. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  30. clara accendisset saevi certamina belli
  31. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  32. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  33. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  34. non ita uti corpus per se constare neque esse
  35. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  36. sed magis ut merito possis eventa vocare
  37. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  38. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  39. partim concilio quae constant principiorum.
  40. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  41. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  42. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  43. in rebus solido reperiri corpore posse.
  44. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  45. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  46. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  47. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  48. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  49. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  50. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  51. sensimus infuso lympharum rore superne.
  52. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  53. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  54. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  55. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  56. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  57. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  58. Principio quoniam duplex natura duarum
  59. dissimilis rerum longe constare repertast,
  60. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  61. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  62. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  63. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  64. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  65. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  66. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  67. materiem circum solidam constare necessest;
  68. nec res ulla potest vera ratione probari
  69. corpore inane suo celare atque intus habere,
  70. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  71. id porro nihil esse potest nisi materiai
  72. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  73. materies igitur, solido quae corpore constat,
  74. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  75. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  76. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  77. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  78. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  79. alternis igitur ni mirum corpus inani
  80. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  81. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  82. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  83. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  84. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  85. nec ratione queunt alia temptata labare;
  86. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  87. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  88. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  89. nec capere umorem neque item manabile frigus
  90. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  91. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  92. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  93. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  94. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  95. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  96. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  97. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  98. at quoniam supra docui nil posse creari
  99. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  100. esse inmortali primordia corpore debent,
  101. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  102. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  103. sunt igitur solida primordia simplicitate
  104. nec ratione queunt alia servata per aevom
  105. ex infinito iam tempore res reparare.
  106. denique si nullam finem natura parasset
  107. frangendis rebus, iam corpora materiai
  108. usque redacta forent aevo frangente priore,
  109. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  110. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  111. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  112. quam rursus refici; qua propter longa diei
  113. infinita aetas ante acti temporis omnis
  114. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  115. numquam relicuo reparari tempore posset.
  116. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  117. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  118. et finita simul generatim tempora rebus
  119. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  120. Huc accedit uti, solidissima materiai
  121. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  122. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  123. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  124. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  125. at contra si mollia sint primordia rerum,
  126. unde queant validi silices ferrumque creari,
  127. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  128. principio fundamenti natura carebit.
  129. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  130. quorum condenso magis omnia conciliatu
  131. artari possunt validasque ostendere viris.
  132. porro si nullast frangendis reddita finis
  133. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  134. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  135. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  136. at quoniam fragili natura praedita constant,
  137. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  138. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  139. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  140. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  141. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  142. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  143. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  144. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  145. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  146. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  147. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  148. commutari aliqua possent ratione revicta,
  149. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  150. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  151. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  152. nec totiens possent generatim saecla referre
  153. naturam mores victum motusque parentum.
  154. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  155. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  156. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  157. et minima constat natura nec fuit umquam
  158. per se secretum neque post hac esse valebit,
  159. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  160. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  161. agmine condenso naturam corporis explent;
  162. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  163. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  164. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  165. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  166. non ex illorum conventu conciliata,
  167. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  168. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  169. concedit natura reservans semina rebus.
  170. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque