De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  2. concedit natura reservans semina rebus.
  3. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  4. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  5. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  6. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  7. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  8. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  9. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  10. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  11. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  12. credere posse animum, victus fateare necessest
  13. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  14. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  15. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  16. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  17. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  18. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  19. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  20. non possunt ea quae debet genitalis habere
  21. materies, varios conexus pondera plagas
  22. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  23. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  24. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  25. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  26. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  27. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  28. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  29. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  30. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  31. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  32. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  33. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  34. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  35. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  36. nec rare fieri, si partes ignis eandem