De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. porro si nullast frangendis reddita finis
  2. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  3. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  4. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  5. at quoniam fragili natura praedita constant,
  6. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  7. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  8. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  9. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  10. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  11. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  12. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  13. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  14. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  15. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  16. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  17. commutari aliqua possent ratione revicta,
  18. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  19. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  20. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  21. nec totiens possent generatim saecla referre
  22. naturam mores victum motusque parentum.
  23. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  24. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  25. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  26. et minima constat natura nec fuit umquam
  27. per se secretum neque post hac esse valebit,
  28. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  29. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  30. agmine condenso naturam corporis explent;
  31. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  32. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  33. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  34. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  35. non ex illorum conventu conciliata,
  36. sed magis aeterna pollentia simplicitate,