De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  2. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  3. languidior porro disiectis disque supatis.
  4. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  5. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  6. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  7. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  8. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  9. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  10. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  11. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  12. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  13. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  14. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  15. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  16. ut videas non e stipatis partibus esse.
  17. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  18. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  19. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  20. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  21. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  22. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  23. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  24. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  25. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  26. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  27. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  28. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  29. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  30. naturam res et convertunt corpora sese,
  31. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  32. nil referret enim quaedam decedere, abire
  33. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  34. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  35. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  36. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum