De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  2. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  3. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  4. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  5. Principio quoniam duplex natura duarum
  6. dissimilis rerum longe constare repertast,
  7. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  8. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  9. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  10. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  11. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  12. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  13. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  14. materiem circum solidam constare necessest;
  15. nec res ulla potest vera ratione probari
  16. corpore inane suo celare atque intus habere,
  17. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  18. id porro nihil esse potest nisi materiai
  19. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  20. materies igitur, solido quae corpore constat,
  21. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  22. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  23. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  24. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  25. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  26. alternis igitur ni mirum corpus inani
  27. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  28. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  29. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  30. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  31. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  32. nec ratione queunt alia temptata labare;
  33. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  34. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  35. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  36. nec capere umorem neque item manabile frigus
  37. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  38. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  39. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  40. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  41. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  42. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  43. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  44. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  45. at quoniam supra docui nil posse creari
  46. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  47. esse inmortali primordia corpore debent,
  48. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  49. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  50. sunt igitur solida primordia simplicitate
  51. nec ratione queunt alia servata per aevom
  52. ex infinito iam tempore res reparare.
  53. denique si nullam finem natura parasset
  54. frangendis rebus, iam corpora materiai
  55. usque redacta forent aevo frangente priore,
  56. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  57. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  58. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  59. quam rursus refici; qua propter longa diei
  60. infinita aetas ante acti temporis omnis
  61. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  62. numquam relicuo reparari tempore posset.
  63. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  64. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  65. et finita simul generatim tempora rebus
  66. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  67. Huc accedit uti, solidissima materiai
  68. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  69. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  70. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  71. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  72. at contra si mollia sint primordia rerum,
  73. unde queant validi silices ferrumque creari,
  74. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  75. principio fundamenti natura carebit.
  76. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  77. quorum condenso magis omnia conciliatu
  78. artari possunt validasque ostendere viris.
  79. porro si nullast frangendis reddita finis
  80. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  81. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  82. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  83. at quoniam fragili natura praedita constant,