De Rerum Natura
Lucretius
-
- antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
- de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
- at quoniam supra docui nil posse creari
- de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
- esse inmortali primordia corpore debent,
- dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
- materies ut subpeditet rebus reparandis.
- sunt igitur solida primordia simplicitate
- nec ratione queunt alia servata per aevom
- ex infinito iam tempore res reparare.
- denique si nullam finem natura parasset
- frangendis rebus, iam corpora materiai
- usque redacta forent aevo frangente priore,
- ut nihil ex illis a certo tempore posset
- conceptum summum aetatis pervadere finem.
- nam quidvis citius dissolvi posse videmus
- quam rursus refici; qua propter longa diei
- infinita aetas ante acti temporis omnis
- quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
- numquam relicuo reparari tempore posset.
- at nunc ni mirum frangendi reddita finis
- certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
- et finita simul generatim tempora rebus
- stare, quibus possint aevi contingere florem.
- Huc accedit uti, solidissima materiai
- corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
- mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
- quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
- admixtum quoniam semel est in rebus inane.
- at contra si mollia sint primordia rerum,
- unde queant validi silices ferrumque creari,
- non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
- principio fundamenti natura carebit.
- sunt igitur solida pollentia simplicitate,
- quorum condenso magis omnia conciliatu
- artari possunt validasque ostendere viris.