De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  2. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  3. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  4. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  5. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  6. alternis igitur ni mirum corpus inani
  7. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  8. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  9. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  10. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  11. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  12. nec ratione queunt alia temptata labare;
  13. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  14. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  15. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  16. nec capere umorem neque item manabile frigus
  17. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  18. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  19. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  20. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  21. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  22. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  23. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  24. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  25. at quoniam supra docui nil posse creari
  26. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  27. esse inmortali primordia corpore debent,
  28. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  29. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  30. sunt igitur solida primordia simplicitate
  31. nec ratione queunt alia servata per aevom
  32. ex infinito iam tempore res reparare.
  33. denique si nullam finem natura parasset
  34. frangendis rebus, iam corpora materiai
  35. usque redacta forent aevo frangente priore,
  36. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  37. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  38. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  39. quam rursus refici; qua propter longa diei
  40. infinita aetas ante acti temporis omnis
  41. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  42. numquam relicuo reparari tempore posset.
  43. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  44. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  45. et finita simul generatim tempora rebus
  46. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  47. Huc accedit uti, solidissima materiai
  48. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  49. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  50. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  51. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  52. at contra si mollia sint primordia rerum,
  53. unde queant validi silices ferrumque creari,
  54. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  55. principio fundamenti natura carebit.
  56. sunt igitur solida pollentia simplicitate,