De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde queant validi silices ferrumque creari,
  2. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  3. principio fundamenti natura carebit.
  4. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  5. quorum condenso magis omnia conciliatu
  6. artari possunt validasque ostendere viris.
  7. porro si nullast frangendis reddita finis
  8. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  9. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  10. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  11. at quoniam fragili natura praedita constant,
  12. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  13. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  14. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  15. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  16. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  17. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  18. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  19. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  20. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  21. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  22. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  23. commutari aliqua possent ratione revicta,
  24. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  25. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  26. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  27. nec totiens possent generatim saecla referre
  28. naturam mores victum motusque parentum.
  29. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  30. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  31. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  32. et minima constat natura nec fuit umquam
  33. per se secretum neque post hac esse valebit,
  34. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  35. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  36. agmine condenso naturam corporis explent;
  37. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  38. haerere unde queant nulla ratione revelli.