De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  2. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  3. non ex illorum conventu conciliata,
  4. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  5. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  6. concedit natura reservans semina rebus.
  7. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  8. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  9. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  10. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  11. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  12. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  13. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  14. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  15. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  16. credere posse animum, victus fateare necessest
  17. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  18. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  19. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  20. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  21. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  22. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  23. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  24. non possunt ea quae debet genitalis habere
  25. materies, varios conexus pondera plagas
  26. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  27. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  28. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  29. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  30. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  31. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  32. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  33. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  34. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  35. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  36. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  37. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  38. ex uno si sunt igni puroque creatae?