De Rerum Natura
Lucretius
-
- quove eadem rursum natura perempta resolvat,
- quae nos materiem et genitalia corpora rebus
- reddunda in ratione vocare et semina rerum
- appellare suemus et haec eadem usurpare
- corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
- Humana ante oculos foede cum vita iaceret
- in terris oppressa gravi sub religione,
- quae caput a caeli regionibus ostendebat
- horribili super aspectu mortalibus instans,
- primum Graius homo mortalis tollere contra
- est oculos ausus primusque obsistere contra;
- quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
- murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
- inritat animi virtutem, effringere ut arta
- naturae primus portarum claustra cupiret.
- ergo vivida vis animi pervicit et extra
- processit longe flammantia moenia mundi
- atque omne immensum peragravit mente animoque,
- unde refert nobis victor quid possit oriri,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
- quare religio pedibus subiecta vicissim
- opteritur, nos exaequat victoria caelo.
- Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
- impia te rationis inire elementa viamque
- indugredi sceleris. quod contra saepius illa
- religio peperit scelerosa atque impia facta.
- Aulide quo pacto Triviai virginis aram
- Iphianassai turparunt sanguine foede
- ductores Danaum delecti, prima virorum.
- cui simul infula virgineos circum data comptus
- ex utraque pari malarum parte profusast,
- et maestum simul ante aras adstare parentem
- sensit et hunc propter ferrum celare ministros
- aspectuque suo lacrimas effundere civis,
- muta metu terram genibus summissa petebat.
- nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
- quod patrio princeps donarat nomine regem;
- nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
- deductast, non ut sollemni more sacrorum
- perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
- sed casta inceste nubendi tempore in ipso
- hostia concideret mactatu maesta parentis,
- exitus ut classi felix faustusque daretur.
- tantum religio potuit suadere malorum.
- Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
- terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
- quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
- somnia, quae vitae rationes vertere possint
- fortunasque tuas omnis turbare timore!
- et merito; nam si certam finem esse viderent
- aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
- religionibus atque minis obsistere vatum.
- nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
- aeternas quoniam poenas in morte timendum.
- ignoratur enim quae sit natura animai,
- nata sit an contra nascentibus insinuetur
- et simul intereat nobiscum morte dirempta
- an tenebras Orci visat vastasque lacunas
- an pecudes alias divinitus insinuet se,
- Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
- detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
- per gentis Italas hominum quae clara clueret;
- etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
- Ennius aeternis exponit versibus edens,
- quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
- sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
- unde sibi exortam semper florentis Homeri
- commemorat speciem lacrimas effundere salsas
- coepisse et rerum naturam expandere dictis.
- qua propter bene cum superis de rebus habenda
- nobis est ratio, solis lunaeque meatus
- qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
- in terris, tunc cum primis ratione sagaci
- unde anima atque animi constet natura videndum,
- et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
- terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
- cernere uti videamur eos audireque coram,
- morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
- Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
- difficile inlustrare Latinis versibus esse,
- multa novis verbis praesertim cum sit agendum
- propter egestatem linguae et rerum novitatem;
- sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
- suavis amicitiae quemvis efferre laborem
- suadet et inducit noctes vigilare serenas
- quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
- clara tuae possim praepandere lumina menti,
- res quibus occultas penitus convisere possis.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
- nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
- quippe ita formido mortalis continet omnis,
- quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- quas ob res ubi viderimus nil posse creari
- de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
- perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
- et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
- Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
- omne genus nasci posset, nil semine egeret.
- e mare primum homines, e terra posset oriri
- squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
- armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
- incerto partu culta ac deserta tenerent.