De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  2. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  3. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  4. qui posset mater rebus consistere certa?
  5. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  6. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  7. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  8. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  9. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  10. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  11. vites autumno fundi suadente videmus,
  12. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  13. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  14. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  15. tuto res teneras effert in luminis oras?
  16. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  17. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  18. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  19. concilio possent arceri tempore iniquo.
  20. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  21. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  22. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  23. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  24. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  25. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  26. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  27. quicque sua de materia grandescere alique.
  28. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  29. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  30. nec porro secreta cibo natura animantum
  31. propagare genus possit vitamque tueri;
  32. ut potius multis communia corpora rebus
  33. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  34. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  35. Denique cur homines tantos natura parare
  36. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  37. transire et magnos manibus divellere montis
  38. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  39. si non, materies quia rebus reddita certast
  40. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  41. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  42. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  43. aeris in teneras possint proferrier auras.
  44. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  45. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  46. esse videlicet in terris primordia rerum
  47. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  48. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  49. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  50. sponte sua multo fieri meliora videres.
  51. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  52. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  53. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  54. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  55. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  56. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  57. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  58. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  59. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  60. nullius exitium patitur natura videri.
  61. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  62. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  63. unde animale genus generatim in lumina vitae
  64. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  65. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  66. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  67. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  68. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  69. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  70. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  71. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  72. inmortali sunt natura praedita certe.
  73. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  74. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  75. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  76. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  77. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  78. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  79. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  80. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  81. dissimiles constant aeternaque materies est,
  82. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  83. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  84. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  85. discidio redeunt in corpora materiai.
  86. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  87. in gremium matris terrai praecipitavit;
  88. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  89. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  90. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  91. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  92. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  93. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  94. corpora deponunt et candens lacteus umor
  95. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  96. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  97. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  98. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  99. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  100. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  101. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  102. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  103. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  104. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  105. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  106. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  107. Principio venti vis verberat incita corpus
  108. ingentisque ruit navis et nubila differt,