De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  2. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  3. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  4. appellare suemus et haec eadem usurpare
  5. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  6. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  7. in terris oppressa gravi sub religione,
  8. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  9. horribili super aspectu mortalibus instans,
  10. primum Graius homo mortalis tollere contra
  11. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  12. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  13. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  14. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  15. naturae primus portarum claustra cupiret.
  16. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  17. processit longe flammantia moenia mundi
  18. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  19. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  20. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  21. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  22. quare religio pedibus subiecta vicissim
  23. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  24. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  25. impia te rationis inire elementa viamque
  26. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  27. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  28. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  29. Iphianassai turparunt sanguine foede
  30. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  31. cui simul infula virgineos circum data comptus
  32. ex utraque pari malarum parte profusast,
  33. et maestum simul ante aras adstare parentem
  34. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  35. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  36. muta metu terram genibus summissa petebat.
  37. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  38. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  39. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  40. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  41. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  42. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  43. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  44. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  45. tantum religio potuit suadere malorum.
  46. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  47. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  48. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  49. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  50. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  51. et merito; nam si certam finem esse viderent
  52. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  53. religionibus atque minis obsistere vatum.
  54. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  55. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  56. ignoratur enim quae sit natura animai,