De Rerum Natura
Lucretius
-
- et finita simul generatim tempora rebus
- stare, quibus possint aevi contingere florem.
- Huc accedit uti, solidissima materiai
- corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
- mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
- quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
- admixtum quoniam semel est in rebus inane.
- at contra si mollia sint primordia rerum,
- unde queant validi silices ferrumque creari,
- non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
- principio fundamenti natura carebit.
- sunt igitur solida pollentia simplicitate,
- quorum condenso magis omnia conciliatu
- artari possunt validasque ostendere viris.
- porro si nullast frangendis reddita finis
- corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
- nunc etiam superare necessest corpora rebus,
- quae non dum clueant ullo temptata periclo.
- at quoniam fragili natura praedita constant,
- discrepat aeternum tempus potuisse manere
- innumerabilibus plagis vexata per aevom.
- Denique iam quoniam generatim reddita finis
- crescendi rebus constat vitamque tenendi,
- et quid quaeque queant per foedera naturai,
- quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
- nec commutatur quicquam, quin omnia constant
- usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
- ostendant maculas generalis corpore inesse,
- inmutabilis materiae quoque corpus habere
- debent ni mirum; nam si primordia rerum
- commutari aliqua possent ratione revicta,
- incertum quoque iam constet quid possit oriri,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
- nec totiens possent generatim saecla referre
- naturam mores victum motusque parentum.