De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  2. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  3. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  4. et minima constat natura nec fuit umquam
  5. per se secretum neque post hac esse valebit,
  6. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  7. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  8. agmine condenso naturam corporis explent;
  9. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  10. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  11. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  12. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  13. non ex illorum conventu conciliata,
  14. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  15. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  16. concedit natura reservans semina rebus.
  17. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  18. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  19. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  20. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  21. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  22. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  23. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  24. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  25. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  26. credere posse animum, victus fateare necessest
  27. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  28. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  29. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  30. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  31. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  32. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  33. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  34. non possunt ea quae debet genitalis habere
  35. materies, varios conexus pondera plagas
  36. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.