De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  2. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  3. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  4. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  5. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  6. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  7. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  8. at contra gravius plus in se corporis esse
  9. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  10. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  11. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  12. Illud in his rebus ne te deducere vero
  13. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  14. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  15. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  16. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  17. sic alias quoque res inter se posse moveri
  18. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  19. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  20. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  21. ni spatium dederint latices? concedere porro
  22. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  23. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  24. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  25. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  26. Postremo duo de concursu corpora lata
  27. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  28. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  29. is porro quamvis circum celerantibus auris
  30. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  31. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  32. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  33. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  34. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  35. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  36. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  37. nec tali ratione potest denserier aer
  38. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  39. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  40. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  41. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  42. multaque praeterea tibi possum commemorando
  43. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  44. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  45. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  46. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  47. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  48. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  49. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  50. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  51. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  52. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  53. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  54. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  55. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  56. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  57. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  58. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  59. argumentorum sit copia missa per auris.
  60. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  61. omnis ut est igitur per se natura duabus
  62. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  63. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  64. corpus enim per se communis dedicat esse
  65. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  66. haut erit occultis de rebus quo referentes
  67. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  68. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  69. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  70. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  71. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  72. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  73. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  74. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  75. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  76. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  77. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  78. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  79. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  80. rem prohibere queat per se transire meantem,
  81. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  82. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  83. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  84. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  85. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  86. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  87. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  88. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  89. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  90. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  91. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  92. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  93. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  94. discidio potis est seiungi seque gregari,
  95. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  96. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  97. servitium contra paupertas divitiaeque,
  98. libertas bellum concordia cetera quorum
  99. adventu manet incolumis natura abituque,
  100. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  101. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  102. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  103. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  104. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  105. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  106. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  107. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  108. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  109. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  110. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  111. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  112. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  113. denique materies si rerum nulla fuisset
  114. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  115. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  116. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  117. clara accendisset saevi certamina belli
  118. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  119. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  120. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  121. non ita uti corpus per se constare neque esse
  122. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  123. sed magis ut merito possis eventa vocare
  124. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  125. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  126. partim concilio quae constant principiorum.
  127. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  128. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  129. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  130. in rebus solido reperiri corpore posse.
  131. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  132. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  133. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  134. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  135. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  136. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  137. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  138. sensimus infuso lympharum rore superne.
  139. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  140. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  141. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  142. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  143. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  144. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  145. Principio quoniam duplex natura duarum
  146. dissimilis rerum longe constare repertast,
  147. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  148. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  149. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  150. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  151. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  152. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  153. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  154. materiem circum solidam constare necessest;
  155. nec res ulla potest vera ratione probari
  156. corpore inane suo celare atque intus habere,
  157. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  158. id porro nihil esse potest nisi materiai
  159. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  160. materies igitur, solido quae corpore constat,
  161. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  162. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  163. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  164. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  165. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  166. alternis igitur ni mirum corpus inani
  167. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  168. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  169. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  170. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  171. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  172. nec ratione queunt alia temptata labare;
  173. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  174. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  175. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  176. nec capere umorem neque item manabile frigus
  177. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  178. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  179. tam magis his rebus penitus temptata labascit.