De Rerum Natura
Lucretius
-
- alternis igitur ni mirum corpus inani
- distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
- nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
- quae spatium pleno possint distinguere inane.
- haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
- possunt nec porro penitus penetrata retexi
- nec ratione queunt alia temptata labare;
- id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
- nam neque conlidi sine inani posse videtur
- quicquam nec frangi nec findi in bina secando
- nec capere umorem neque item manabile frigus
- nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
- et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
- tam magis his rebus penitus temptata labascit.
- ergo si solida ac sine inani corpora prima
- sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
- Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
- antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
- de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
- at quoniam supra docui nil posse creari
- de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
- esse inmortali primordia corpore debent,
- dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
- materies ut subpeditet rebus reparandis.
- sunt igitur solida primordia simplicitate
- nec ratione queunt alia servata per aevom
- ex infinito iam tempore res reparare.
- denique si nullam finem natura parasset
- frangendis rebus, iam corpora materiai
- usque redacta forent aevo frangente priore,
- ut nihil ex illis a certo tempore posset
- conceptum summum aetatis pervadere finem.
- nam quidvis citius dissolvi posse videmus
- quam rursus refici; qua propter longa diei
- infinita aetas ante acti temporis omnis
- quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
- numquam relicuo reparari tempore posset.
- at nunc ni mirum frangendi reddita finis
- certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
- et finita simul generatim tempora rebus
- stare, quibus possint aevi contingere florem.
- Huc accedit uti, solidissima materiai
- corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
- mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
- quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
- admixtum quoniam semel est in rebus inane.
- at contra si mollia sint primordia rerum,
- unde queant validi silices ferrumque creari,
- non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
- principio fundamenti natura carebit.
- sunt igitur solida pollentia simplicitate,
- quorum condenso magis omnia conciliatu
- artari possunt validasque ostendere viris.
- porro si nullast frangendis reddita finis
- corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
- nunc etiam superare necessest corpora rebus,
- quae non dum clueant ullo temptata periclo.
- at quoniam fragili natura praedita constant,
- discrepat aeternum tempus potuisse manere
- innumerabilibus plagis vexata per aevom.
- Denique iam quoniam generatim reddita finis
- crescendi rebus constat vitamque tenendi,
- et quid quaeque queant per foedera naturai,
- quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
- nec commutatur quicquam, quin omnia constant
- usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
- ostendant maculas generalis corpore inesse,
- inmutabilis materiae quoque corpus habere
- debent ni mirum; nam si primordia rerum
- commutari aliqua possent ratione revicta,
- incertum quoque iam constet quid possit oriri,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
- nec totiens possent generatim saecla referre
- naturam mores victum motusque parentum.
- Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
- corporis illius, quod nostri cernere sensus
- iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
- et minima constat natura nec fuit umquam
- per se secretum neque post hac esse valebit,
- alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
- inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
- agmine condenso naturam corporis explent;
- quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
- haerere unde queant nulla ratione revelli.
- sunt igitur solida primordia simplicitate,
- quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
- non ex illorum conventu conciliata,
- sed magis aeterna pollentia simplicitate,
- unde neque avelli quicquam neque deminui iam
- concedit natura reservans semina rebus.
- Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
- corpora constabunt ex partibus infinitis,
- quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
- dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
- ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
- nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
- summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
- ex infinitis constabunt partibus aeque.
- quod quoniam ratio reclamat vera negatque
- credere posse animum, victus fateare necessest
- esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
- et minima constent natura. quae quoniam sunt,
- illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
- Denique si minimas in partis cuncta resolvi
- cogere consuesset rerum natura creatrix,
- iam nihil ex illis eadem reparare valeret