De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  2. materiem circum solidam constare necessest;
  3. nec res ulla potest vera ratione probari
  4. corpore inane suo celare atque intus habere,
  5. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  6. id porro nihil esse potest nisi materiai
  7. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  8. materies igitur, solido quae corpore constat,
  9. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  10. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  11. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  12. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  13. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  14. alternis igitur ni mirum corpus inani
  15. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  16. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  17. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  18. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  19. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  20. nec ratione queunt alia temptata labare;
  21. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  22. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  23. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  24. nec capere umorem neque item manabile frigus
  25. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  26. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  27. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  28. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  29. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  30. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  31. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  32. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  33. at quoniam supra docui nil posse creari
  34. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  35. esse inmortali primordia corpore debent,
  36. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  37. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  38. sunt igitur solida primordia simplicitate
  39. nec ratione queunt alia servata per aevom
  40. ex infinito iam tempore res reparare.
  41. denique si nullam finem natura parasset
  42. frangendis rebus, iam corpora materiai
  43. usque redacta forent aevo frangente priore,
  44. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  45. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  46. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  47. quam rursus refici; qua propter longa diei
  48. infinita aetas ante acti temporis omnis
  49. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  50. numquam relicuo reparari tempore posset.
  51. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  52. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  53. et finita simul generatim tempora rebus
  54. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  55. Huc accedit uti, solidissima materiai
  56. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  57. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  58. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  59. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  60. at contra si mollia sint primordia rerum,
  61. unde queant validi silices ferrumque creari,
  62. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  63. principio fundamenti natura carebit.
  64. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  65. quorum condenso magis omnia conciliatu
  66. artari possunt validasque ostendere viris.
  67. porro si nullast frangendis reddita finis
  68. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  69. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  70. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  71. at quoniam fragili natura praedita constant,
  72. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  73. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  74. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  75. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  76. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  77. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  78. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  79. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  80. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  81. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  82. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  83. commutari aliqua possent ratione revicta,
  84. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  85. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  86. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  87. nec totiens possent generatim saecla referre
  88. naturam mores victum motusque parentum.
  89. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  90. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  91. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  92. et minima constat natura nec fuit umquam
  93. per se secretum neque post hac esse valebit,
  94. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  95. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  96. agmine condenso naturam corporis explent;
  97. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  98. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  99. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  100. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  101. non ex illorum conventu conciliata,
  102. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  103. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  104. concedit natura reservans semina rebus.
  105. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  106. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  107. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  108. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  109. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  110. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  111. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  112. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  113. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  114. credere posse animum, victus fateare necessest
  115. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  116. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  117. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  118. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  119. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  120. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  121. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  122. non possunt ea quae debet genitalis habere
  123. materies, varios conexus pondera plagas
  124. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  125. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  126. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  127. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  128. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  129. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  130. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  131. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  132. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  133. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  134. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  135. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  136. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  137. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  138. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  139. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  140. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  141. languidior porro disiectis disque supatis.
  142. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  143. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  144. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  145. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  146. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  147. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  148. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  149. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  150. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  151. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  152. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  153. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  154. ut videas non e stipatis partibus esse.
  155. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  156. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  157. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  158. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  159. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  160. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  161. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  162. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  163. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  164. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  165. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  166. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  167. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  168. naturam res et convertunt corpora sese,
  169. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  170. nil referret enim quaedam decedere, abire