De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  2. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  3. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  4. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  5. concursus motus ordo positura figurae
  6. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  7. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  8. praeterea rei quae corpora mittere possit
  9. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  10. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  11. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  12. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  13. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  14. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  15. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  16. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  17. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  18. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  19. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  20. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  21. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  22. et velit ardoris naturam linquere solam,
  23. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  24. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  25. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  26. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  27. et qui principium gignundis aera rebus
  28. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  29. fingere res ipsum per se terramve creare
  30. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  31. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  32. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  33. aera iungentes igni terramque liquori,
  34. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  35. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  36. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  37. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  38. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  39. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  40. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  41. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  42. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  43. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  44. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  45. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  46. quae cum magna modis multis miranda videtur
  47. gentibus humanis regio visendaque fertur
  48. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  49. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  50. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  51. carmina quin etiam divini pectoris eius
  52. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  53. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  54. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  55. partibus egregie multis multoque minores,
  56. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  57. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  58. sanctius et multo certa ratione magis quam
  59. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  60. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  61. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  62. Primum quod motus exempto rebus inani
  63. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  64. aera solem ignem terras animalia frugis
  65. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  66. deinde quod omnino finem non esse secandis
  67. corporibus facient neque pausam stare fragori
  68. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  69. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  70. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  71. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  72. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  73. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  74. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  75. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  76. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  77. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  78. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  79. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  80. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  81. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  82. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  83. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  84. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  85. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  86. quam contra res illorum retroque putari?
  87. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  88. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  89. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  90. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  91. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  92. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  93. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  94. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  95. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  96. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  97. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  98. at primordia gignundis in rebus oportet
  99. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  100. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  101. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  102. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  103. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  104. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  105. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  106. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  107. nec cessare haec inter se mutare, meare
  108. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  109. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  110. immutabile enim quiddam superare necessest,
  111. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  112. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  113. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  114. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  115. in commutatum veniunt, constare necessest
  116. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  117. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  118. quin potius tali natura praedita quaedam
  119. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  120. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  121. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  122. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  123. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  124. aeris e terra res omnis crescere alique;
  125. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  126. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  127. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  128. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  129. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  130. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  131. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  132. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  133. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  134. ni mirum quia multa modis communia multis
  135. multarum rerum in rebus primordia mixta
  136. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  137. atque eadem magni refert primordia saepe
  138. cum quibus et quali positura contineantur
  139. et quos inter se dent motus accipiantque;
  140. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  141. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  142. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  143. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  144. multa elementa vides multis communia verbis,
  145. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  146. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  147. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  148. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  149. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  150. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  151. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  152. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  153. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  154. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  155. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  156. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  157. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  158. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  159. ex aurique putat micis consistere posse
  160. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  161. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  162. cetera consimili fingit ratione putatque.
  163. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  164. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  165. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  166. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  167. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  168. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  169. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  170. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.