De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa modis multis varia ratione moveri
  2. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  3. non tam sollicito motu privata carerent
  4. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  5. undique materies quoniam stipata quiesset.
  6. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  7. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  8. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  9. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  10. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  11. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  12. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  13. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  14. inter saepta meant voces et clausa domorum
  15. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  16. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  17. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  18. Denique cur alias aliis praestare videmus
  19. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  20. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  21. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  22. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  23. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  24. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  25. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  26. at contra gravius plus in se corporis esse
  27. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  28. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  29. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  30. Illud in his rebus ne te deducere vero
  31. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  32. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  33. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  34. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  35. sic alias quoque res inter se posse moveri
  36. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  37. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  38. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  39. ni spatium dederint latices? concedere porro
  40. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  41. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  42. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  43. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  44. Postremo duo de concursu corpora lata
  45. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  46. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  47. is porro quamvis circum celerantibus auris
  48. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  49. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  50. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  51. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  52. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  53. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  54. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  55. nec tali ratione potest denserier aer
  56. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  57. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  58. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  59. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  60. multaque praeterea tibi possum commemorando
  61. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  62. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  63. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  64. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  65. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  66. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  67. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  68. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  69. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  70. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  71. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  72. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  73. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  74. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  75. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  76. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  77. argumentorum sit copia missa per auris.
  78. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  79. omnis ut est igitur per se natura duabus
  80. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  81. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  82. corpus enim per se communis dedicat esse
  83. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  84. haut erit occultis de rebus quo referentes
  85. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  86. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  87. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  88. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  89. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  90. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  91. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  92. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  93. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  94. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  95. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  96. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  97. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  98. rem prohibere queat per se transire meantem,
  99. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  100. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  101. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  102. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  103. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  104. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  105. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  106. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  107. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  108. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  109. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  110. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  111. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  112. discidio potis est seiungi seque gregari,
  113. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  114. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  115. servitium contra paupertas divitiaeque,
  116. libertas bellum concordia cetera quorum
  117. adventu manet incolumis natura abituque,
  118. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  119. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  120. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  121. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  122. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  123. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  124. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  125. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  126. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  127. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  128. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  129. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  130. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  131. denique materies si rerum nulla fuisset
  132. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  133. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  134. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  135. clara accendisset saevi certamina belli
  136. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  137. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  138. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  139. non ita uti corpus per se constare neque esse
  140. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  141. sed magis ut merito possis eventa vocare
  142. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  143. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  144. partim concilio quae constant principiorum.
  145. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  146. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  147. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  148. in rebus solido reperiri corpore posse.
  149. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  150. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  151. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  152. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  153. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  154. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  155. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  156. sensimus infuso lympharum rore superne.
  157. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  158. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  159. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  160. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  161. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  162. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  163. Principio quoniam duplex natura duarum
  164. dissimilis rerum longe constare repertast,
  165. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  166. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  167. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  168. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  169. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  170. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.